- SIFRA
- SIFRApro quo perperam plerique Cisra scribunt, vox est ab Indis accepta, si Georg. Vallae credimus: Vossius vero ab Arabibus eam sive Saracenis, qui in Hispania vixêre, potiori derivat iure. Sane et Hebraeis Sephar, est numerus, numer atio: a saphar, i. e. numerare: imo et ab eodem verbo numerus dicitur Misphar. Ita autem Barbaras numeri notas appellamus, cum Graeci Romanique, pro numeri figuris, literis usi sint. Originem earum Conr. Dasypodius Institut. Mathem. l. 1. e. figuris Graecanicarum literarum corruptis arcessit, arbitraturque id non fore obscurum, si quis has ambarum figuras intueatur:β. γ. δ. ε. ςτ. ζ. η. θ.2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9.Sed verisimilius est, Europaeos coeteros accepisse ab Hispanis; eos a Mauris; illos ab Arabibus; hos a Persis, vel Indis: et certiora afferri possent, si constaret, ecqua Orientis natio utatur literis, vel numerorum notis, quae cum Sifris vulgatis conveniant. Porro non nisi anni sunt circiter 400. quod eas accepimus, unde certum ducitur argumentum, nummos aliaque huius generis, in quibus Sifrae comparent, non maioris esse vetustatis: Et proin Marquardi Freheri grandem illum argenteum nummum, qui effigiem habuit Constantini Imperatoris equitantis, antiquum esse negat Ios. Scaliegr, cum in eo compareant notae hae Arithmeticae 234. Cuiusmodi characteres non est reperire in libris Graecis Astrologicis et Logisticis vel computis Ecclesiasticis, multo ante captam Constantinopolim. Sed et immutationem aliquam etiam in hisce Sifris contigisse, constat ex lapidipus et libris, in quibus, ante 200. annos, exaratum videmus; Λ. pro 7. etc. Voss. de Scient. Mathemat. c. 1. §. 5. Vide quoque supra, voce Numen.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.